- CYME
- CYMEurbs Aeolidis. Vide Cumae. Inde enim coloniâ deductâ ab Aeolibus, Cumis Italicis origo fuit, uti habet Marcianus Heracleoia,Μιτὰ δὲ Λατίνους ἐςτὶν εν Ο᾿πικοῖς πόλιςΚύμη, πρότερον ἥν Χαλκιδεῖς ἀπῴκισαν,Εἰ̈τ᾿ Αἰολεῖς, μάλιςτα τ᾿ ἐυανδρουμένηΗ῾ κατ᾿ Α᾿σίαν Κύμη ςτ᾿ὶ κειμένη πόλις.Secundum quem primo Chalcidenses Euboici, postei Cumaei Aeolenses ex Asia, condidêre Cumas. Strabo vero, sub idem tempus ab utrisque id factum, tradit, Ducibus Hippocle Cumaeô et Megasthene Chalcidense: quibus ita inter se convenerit, ut Chalcidenses coloniae haberentur auctores; Cumaei Coloniae nomen imponerent. Vide Salmas. ad Solin. p. 72. ut et in voce Cumae, ubi de Aeolidis urbe l. Cume. Sed et Κύμη, urbs Eubaeae fuit, de qua vide eundem Salmas. d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.